# Amoenitates academicae. Vol. 5 62

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, V VARIETATES PANIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/62

Coctio apud nos peragitur in fornacibus, hunc in usum exstructis, praeter spiras, quae interdum coqvuntur aqua. Fundus fornacis sternitur lateribus, optimum vero & maxime durabile fit ex Argilla lapillosa, nobis Pinmo: (Syst. nat. p. 207. N. 9.) quod usurpatur a Cuprimontanis. Si nimium exardescit fornax, panis exuritur, nec unquam postea bonum praestat alimentum; si vero nimius calor superne fuerit, crusta induitur facile separabili. Si fermentatio cessat, aut impeditur frigore, ante coctionem, panis evadit lapidosus; si vero in fornace non satis coquitur, farinaceam retinet indolem, & utroque casu difficilius solvitur in ventriculo, cum salivam & liquores gastricos minus exsorbeat. Panis, rite confectus, à Mucore conservandus est, quem facile contrahit, nisi torrefactus domo collocatur frigida. Mucidus enim panis non aliter, ac rancida caro, semper insalubris. Quamquam enim hunc latrans vincat stomachus, aliis tamen non aeque convenit. Omnis Mucor saporem habet amarum odorem vero nauseosum & venenatum, velut plantae repellentes, quas Medici ita dicunt, a quibus ipsa natura abhorret, unde etjam canis panem mucidum non facile devorat. Habet mucor vim septicam, quae depascit & destruit, quod in lignis, Citris & Cadaveribus satis patet. Servandus enim panis a Larvis, quod fit, ubi bene tostus, in thecis reconditur, ne quis vermiculus ova sua in illo deponat, quod in granariis duplicis non raro accidit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
