# Amoenitates academicae. Vol. 5 75-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, MAMMALIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/75-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/75-2

MAMMALIA. Mammalia, quae in aequore degunt piscium induere formam, inter quos sua quoque habent domicilia; utpote TRICHECHUS, praegrandes illae Balaenae voraces PHYSETERES & volutantes DELPHI123, 124, 126.); pedes eorum postici coadunati sunt & brachia eorum intra Thoracis cutem retracta, ut facilius in suo elemento properent. Has delicias licet tantillum delibavimus, fateri tamen necesse habemus, exiguam valde esse illam cognitionem, quam hac in re possidemus; nec tamen negare possumus, quin numerus animalium marinorum sit stupendus & forte dubiam palmam cedat terrestribus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
