# Amoenitates academicae. Vol. 5 76

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, MAMMALIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/76

Speramus tamen fore, ut seri demum Nepotes in horum cognitione feliciores evadant, quique tum observabunt, quam parum in his rudis versata nostra exstiterit aetas. Quocirca sapientissimam juxta & benignissimam supremi conditoris curam satis venerari nequimus, cujus ineffabilis bonitas, vel hoc certo respectu elucet, quod in ipso maris fundo reperiantur animalia, pinnis pedibusque ita adaptatis instructa, ut commode adeo ibi degere queant, prout ea, quibus in continente, sedem dedit natura. Quemadmodum ab O. Creatore ordinatum, ut quae sub aequatore in terris, ubi tenebrae noctu densissimae, habitant, etjam lucem obtineant, eoque Insecta: Cicadae, Cantharides, Elateres, Arbusta phosphorea luce noctu irradiant, ne loquar Tigridum Serpentumque oculos, ita etjam & heic in fundo profundissimo pelagi, quem vix attingere possunt radii solares, vermes plerique propria luce splendent, utpote Nereides noctilucae, Medusae variae, Pennatulae marinae &c. ipsi licet coeci, quo reliqua animalia, & quidem ea, quibus ipsa in cibum & alimentum cedant, non modo videant, sed & praetereuntes dapes adjacentesque perspiciant, alioquin enim & his frustra oculi essent concessi. COROLLARIA. Ex dictis videmus, contrariam esse naturam pelagi & terrae continentis: Elementum, in Continente aëreum, siccum, tenuissimum; in Pelagò humidum, crassius. Plantae in terra radiculis infixae nascuntur; in Pelago mobiles, natantes. Animalia in terra supra vegetabilia habitant; in mari sub plantis pascuntur. vel minutissima quaevis animalcula In terra, oculis gaudent; in Pelago, minima oculis carent. In terra, lucem a sole & sideribus; in pelagi fundo, a se invicem eam mutuantur. In terrestribus, pedes sub corpus sunt; in pelagicis supra dorsum vel pone in caudam coadunati. Pisces in continenti ova pariunt ad littora emersura; in pelago natantia pariunt. Varii in pelago volant pisces, exsiliunt alte Loligo, aliaque vela dant ventis; in terrestribus currunt & serpunt pleraque Animalia. Aves terrestres pedibus insistunt, currunt; pelagiëae vero pleraeque compedae incidere nequeunt in sicco, & impennes nonnullae remigibus destitutae sunt. Heu quantum nescimus? IXXXI. LXXXI.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
