Latin
DCADIONA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 80
Unproofread scanNot analysed yet
Ob quam etiam caussam eo magis solicitus fui, qvum non solum generis, verum etiam ordinis ancipitis &dubii esset. Obtentis plurimis speciebus enixe rogavi N, D. P. ut speciminis Academici loco hujus musci historiam in lucem edere mihi liceret, quo orbi Botanico sisteretur descriptum &accurate determinatum vegetabile, antea obscurum, quodque propriis contemplandi oculis pauci forsitan occasionem habebunt. Haec dum persequar; primum id quod apud Auctores reperitur, adferam, deinde descriptionem, tandem observationes ultimum additurus. Ne autem opusculo huic laevidensi tuum detrahas favorem L. B. meorum summa votorum est.