# Amoenitates academicae. Vol. 5 80

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, DCADIONA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/80

Ob quam etiam caussam eo magis solicitus fui, qvum non solum generis, verum etiam ordinis ancipitis & dubii esset. Obtentis plurimis speciebus enixe rogavi N, D. P. ut speciminis Academici loco hujus musci historiam in lucem edere mihi liceret, quo orbi Botanico sisteretur descriptum & accurate determinatum vegetabile, antea obscurum, quodque propriis contemplandi oculis pauci forsitan occasionem habebunt. Haec dum persequar; primum id quod apud Auctores reperitur, adferam, deinde descriptionem, tandem observationes ultimum additurus. Ne autem opusculo huic laevidensi tuum detrahas favorem L. B. meorum summa votorum est.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
