# Amoenitates academicae. Vol. 5 90

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, CONCLUSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/90

CONCLUSIO. Utilitatem musci a nobis descripti ne apud nos quaeras Lector benevole: admireris potius opusculi tam parvi structuram miraculosam, a SUMMO ARTIFICE non frustra factam. Integritatem partium hic aeque deteges atque in majoris voluminis & formae perfectioribus creaturis. Leges matrimoniales hic celebrari videbis. Inspicias modo Capitulum mirae structurae, turgidum ventriculi instar, in sinu foetum fovens: ne pereat embrio, ne extingvatur tener fructus, aquam, aerem & solem vehementer & manifestius, quam forte ullum aliud vegerabile expetit: ita ut diversa, elementa junctis auxilis conservationi ejus inserviant. O quam admiranda sunt Opera DVVINA, quam stupenda: e minimis aeque ac e maximis elucentem sapientiam sat dignis encomiis qui poterit mortalium lingvae prosequi! TABULA. Figur. 1. Clariss. SCHMIEDELII. u primordium naturali magnitudine. b idem lente auctum, calyptra tectum. c idem deraso villo, cum insidente calyptra. d idem dissectum cum contenta plantula & elevata calyptra. e Buxbaumia adulta, naturali magnitudine a latere & antrorsum visa. f Capitulum dissectum, lente auctum. g capitulum maturum, cuticula partim derasa. h Semina. i Stipitis infima pars cum villo bulbum involvente. k Bulbus ex villo exemtus. Figur. 2. Clariss. LECHEI. I Buxbaumia magnitudine naturali. m eadem magnitudine acuta. n eadem antrorsum visa. Figur. 3. Auctoris. o magnitudine naturali antice visa. a latere visa. a tergo visa. r magnitudine aucta antice visa. a latere visa. a tergo visa. LXXXII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
