Latin
CONCLUSIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 92
Unproofread scanNot analysed yet
EXANTHEMA LAVIVA, QUAE, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposuit JOHANNES C. NYANDER, Calmariensis. Vpsaliae 1757. Junii 23. nmorbis vix ulli, qua originem, magis Medicis abstrusi fuere, quam contagiosi: quod corpus, eatenus sanissimum, regulas Diaetetices ex asse observans, aeque iisdem, ac voluptatibus diffluens, contaminetur, si aegro propius solummodo accedat. Augetur miratio, qvum alios contagiosos morbos indigenos, uti Scabiem, Rabiem, Tussim ferinam &Dysenterias, singulis fere annis, apud nos, sponte quasi, oriri videmus; alios vero nunquam absque conversatione cum aegris, cujus primi natales exotiei aliunde, quam ex patria, arcessendi sunt: Pestem, loquor, Morbillos, Variolas, Siphilitidemque. Paucas Doctissimorum Medicorum, de horum origine conjecturas leviter tantum nominasse juvabit: alii alias foverunt opiniones: caussam horum deducit a PUTREDINE Fracastorius, Rhodius, Mindererus: a sulphurea multiplicativa PUTREDINE Hossmannus: à miasmate FERMENTESCENTE Junkerus: a CORROSIVO quodam Alpinus: a SALE VOLATILI acri Sylvius: ab ARSENICALI VIRO Sorbait: ab IMAGINATIONE &terrore Rivinus: alii ab EXHALATIONIBUS virulentis terrae: alii a coelo &conjunctione PLANETARUM: alii a CADAVERUM copia, aërem inficiente: a VERMINOSA putredine Kircherus, cet.