Latin
CONCLUSIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 94
Unproofread scanNot analysed yet
Insecta ejusmodi minutissima, forte ACAROS diversae speciei, caussas esse diversorum morborum contagiosorum, ab analogia, &experientia, hactenus acquisita, facili credimus egotio, neque repugnat horum structura &magnitudo; minima enim sunt animalcula, quae oculus hiumanus adhuc percipere potuit. Lynceus Leuwenhoekius millia insectorum, quae, simul sumta, vix centesimam arenulae partem aequabant, in iis humoribus, quos oculus nudus puros omnimo vidit, observavit. Acutissimus Reaumurius illud, quod in aëre, aestate, densius conspicitur, &claro quasi vapore micat, non aliud, quam insecta, oculos fugientia, esse credidit. Illa non separatim modo, sed in societate quoque, Apum &Formicarum more degere, singula tamen inter se justum seruare ordinem, idem ostendit. Ex sensibus igitur, ad rei impossibilitatem non est argumentandum; aeque enim in minimis, ac maximis, Sapientissimi Conditoris artificium elucet. Acarum vivum dum intuemur, musculis eum, nervis, venis, arteriis visceribusque esse praeditum, nobis persuadebimus: haec, ut admodum exigua, adeo tamen subtiles continere liquores, ut per ejus vasa permeare possint, creditu fas est. Unde haec animalcula provenerint miramur, mirari vero non convenit, dum simul cogitamus, ea, tam proportione parva, ut fere nulla, in aëre, atomorum instar, volitare, minimasque penetrare rimas, haud aliter ac Mucor e seminibus, ubicunque exstiterit putridum, nascitur.