Latin
SCABIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 96
Unproofread scanNot analysed yet
Quam igitur, hujus phaenomeni ratione, de Febrium exacerbantium caussis, quae de se scabiem gignunt vehementem, &persaepe contagiosam, fovere licet opinionem? Similis enim effectus, similem habere solet caussam, &natura, sibi semper similis, non facile saltus facit; per adeo autem spissas longius progredi tenebras haud sustinemus. In Scabie ferina Acari aegrius inveniuntur. exemtos vero, aliam esse speciem (Acarus exulcerans) &pedibus quatuor posticis, corpore duplo longioribus, distinctos, oculis armatis evidentissime comprehendimus: &sic non est, quod de caussa hujus quisdam dubitet. Ambrosiacis, ut Moscho, Zibetho, Holco odorato, Camphora, Oleo cort. Betulae vestes &insectorum Musea ab Acaris seruamus, quae interne quoque in expellendis retropulsis hisce exanthematibus feliciter propinantur. Moscho super collum suspenso praeservantum infantes a variolis grassantibus experimento Norlandorum &D. Praesidis; Moscho intra fimbrios vestimentotum ligato orientales Rutheni se a morbis contagiosis praeservant, ut ex nuperis Actis Petropolitanis constat. De Scabie senili eadem valet argumentatio &experientia ejus quoque Acaros comprobavit. Qvum corpus semel inundaverit, sponte cessans haud facile redit. Aliquot ante annos Haedos duos Scabie; maxime ore, infectos vidimus: unus eorum moritur, alter vero, cui Moschus porrigebatur, intra trium dierum spatium sanus evasit.