# Amoenitates academicae. Vol. 5 96

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, SCABIES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/96

Quam igitur, hujus phaenomeni ratione, de Febrium exacerbantium caussis, quae de se scabiem gignunt vehementem, & persaepe contagiosam, fovere licet opinionem? Similis enim effectus, similem habere solet caussam, & natura, sibi semper similis, non facile saltus facit; per adeo autem spissas longius progredi tenebras haud sustinemus. In Scabie ferina Acari aegrius inveniuntur. exemtos vero, aliam esse speciem (Acarus exulcerans) & pedibus quatuor posticis, corpore duplo longioribus, distinctos, oculis armatis evidentissime comprehendimus: & sic non est, quod de caussa hujus quisdam dubitet. Ambrosiacis, ut Moscho, Zibetho, Holco odorato, Camphora, Oleo cort. Betulae vestes & insectorum Musea ab Acaris seruamus, quae interne quoque in expellendis retropulsis hisce exanthematibus feliciter propinantur. Moscho super collum suspenso praeservantum infantes a variolis grassantibus experimento Norlandorum & D. Praesidis; Moscho intra fimbrios vestimentotum ligato orientales Rutheni se a morbis contagiosis praeservant, ut ex nuperis Actis Petropolitanis constat. De Scabie senili eadem valet argumentatio & experientia ejus quoque Acaros comprobavit. Qvum corpus semel inundaverit, sponte cessans haud facile redit. Aliquot ante annos Haedos duos Scabie; maxime ore, infectos vidimus: unus eorum moritur, alter vero, cui Moschus porrigebatur, intra trium dierum spatium sanus evasit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
