# Amoenitates academicae. Vol. 5 98

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, DYSENTERIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/98

cimam a. m. pastum quaerebant, dum priora loca repetabant, crebra tandem investigatione invenit. Exemtis Acaris orbiculo humectato impositis, quam parum, variis adfusis liquoribus, irritabantur, & quod per oleum ipsum salui transirent, animadvertit; a spiritu vini laedebantur, maxime vero a TR. Rhabarbari, quod in primis notatu dignum; qvum autem Rhabarbarum Dysenteriae sit specificum, Lapathumque acutum ei valde cognatum, & quotidiana scabiei Medicina, affinitatem invenimus & analogiam. Vali, ter licet aqua calida abuto, adhaerebant; illos in aliis etiam locis quaerebat, inque vasis potus acidi & sub doliorum obturamentis saepius reperiebat. Dysenteria, quae Scaniae territorium Gyinge quotannis fere, tempore messis, vexat, aeque ac ea, quae in castris est vulgaris, ex iisdem Acaris, in potu acido latentibus, qui inde per secessus propagantur, & contagium generant, originem suam fortassis traxerit. In Vet. igitur Test. ut quisque militum alvina sua excreta confestim humo obrueret praeceptum erat. Scanis igitur & militibus castrensibus nonne prodesset testaceis vel metallinis vasis uti potoriis, quibus insecta haec difficilius adhaerescunt? Nefas esse ventriculo jejuno potionem ingerere nocturno aëre elanguescentem, ni prius supremus in potu liquor effundatur, vulgus dicere svevit, caussam ignorans; supra vero dicta observatio hos Acaros tunc in motu esse tradit, & hinc hujus consvetudinis origo nata est. Haustu potus vappidi tormina ventris excitantur, quae, saepe, haustu spiritus Vini reprimuntur, qui vi Acaros laedendi ad Rhabarbarum proxime accedit. TUSSIS Ferina. TUSSIS ferina morbus est majoribus nostris minus cognitus, quo infantes maxime afficiuntur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
