Latin
POLYGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 116
Unproofread scanNot analysed yet
OLITORIUM, QUOD PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, proposuit PETRUS JERLIN, Sudermannus. Vpsaliae 1760. Decembr. 20. D. D. ACELLUM veteribus dicebatur Forum ilo lud, in quo omnia ciborum genera venaMAlia prostabant, hominum nutrimento inservitura, et Varro dicit: quod Forum Olitorium erat id, ubi vegetabilia esculenta habebantur venalia; sic nos per Macellum Olitorium ea intelligimus vegetabilia, quae ad hominum cibos, nutrimentum et sustentationem consumuntur. Prius quam Medici incipiebant distincte et accurate tractare simplicia, Materia eorum Medica maxime obscura erat; cum Materia Esculentorum non minus est necessaria, debet et illa pari solertia pertractari dilucideque describi.