Latin
CLASSIS IV
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 136
Unproofread scanNot analysed yet
Insectum esse inquiunt nonnulli, quod aestivo tempore turmatim accedit, &vix mora trium vel quatuor dierum apud nos facta iterum abit, nec apud nos nidulatur vel ova ponit. Et alibi: Tametsi vero nostris in oris subinde largam earum copiam videas adventus tamen &discessus brevi dirimuntur spatio, nimirum alimento deficiente avolant alio, ita ut vix per quatriduum uno in loco subsistant, sed uti turmatim accedant, ita, agmine facto, rursum abeunt, &,sine dubio loca calidiora, utpote Siciliam, Italiam ac Hispaniam petunt. Hinc sit, ut his nostris in regionibus, etiam si coire videantur, ova tamen non ponunt, nec pullos excludunt, qui videantur, sed omnes ejusdem magnitudinis, qua adultiores gaudent, conspiciuntur. Hoc autem ab indole hujus insecti longe alienum est, quod, omnium tardissime jactando alas, sese in altum tollat; quare &,dum arbor feritur in qua sedem suam habet, illico terram perit &vix ac ne vix quidem, e loco se movet, dum facile, nullam opem fuga quaerens, capi possit. Occasionem vero huic opinioni vel ipsae dederunt Cantharides, quae, brevissimo tempore, post peractam Metamorphosin, vigent &brevi quasi evanescunt, unde rerum ignari illas migratorias judicarunt. DESCRIPTIO harum Officinalium Cantharidum haec est: Corpus Oblongum, subcylindricum, viridi-sericeum. Antennae corpore paulo breviores, filiformes, nigrae, articulis undecim subclavatis. Caput inflexum, subpubescens, punctis excavatis adspersum. Os labio emarginato: Mandibulae duae, nigrae, vix labio longiores. Palpi quatuor, quorum duo majores viridisericei; duo breviores nigri. Thorax pubescens, linea longitudinali concava, lateribus superficie inaequali.