Latin
Cap. III. VIRES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 142
Unproofread scanNot analysed yet
Qua ratione hae acres Cantharidum particulae vim suam exserant, unde tantam obtinuerunt famam, aeque nobis est ignotum, ac, cur succus Euphorbiae, eodem modo ac eae, pustulas operetur: Interea, per quotidianam infallibilemque experientiam certissimi sumus, Cantharidum vim esse vesicatoriam, easque, haud aliter ac subtilissimas, novaculas, corporis solidas partes dissecare, fibras rodere, &vasa Lymphatica perrerebrare, adeoque ubicunque aditus datur inflammationes excitare; qvare etiam unum hoc Medicamentum inter heroica &violenta reponendum, nec sine summa cautione interne propinandum eft. USUS Cantharidum duplex est, internus &externus. INTERNUS usus, qui apud veteres magis receptus fuit, a recentioribus Medicis plerumqve rejicitur, quoniam fidem nunquam habere potuerunt medicamento ejusdem indolis, ut omnes partes, quas attingit, dissecet, praeterquam quod a paucis in Hydrope desperata adhibeantur Cantharides, dum haud aliter ac interna Paracentesis, vasa Lymphatica dissolvunt &apertam viam sero per alvum vesicamve reddunt; quare etiam ab Hoffmanno tom. 3. p. 541. inter specifica in Hydrope numerantur, praesertim ob vim earum summam in pellenda urina seu aqua Hydropicorum. Ex observationibus autem Listeri evidenter constat, ejusmodi corrosiva potius palliativa dicenda, quam vera &genuina medicamenta; quamobrem etjam aegri, quibus Essentiam Cantharidum propinavit, initio quidem ab his malis aeque ac paracentesi externa nonnihil levati fuere; brevi tamen omnes inevitabili fato occubuerunt.