Latin
Cap. III. VIRES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 145
Unproofread scanNot analysed yet
In Delirio frequenter adhibetur ad locum a Capite remotissimum applicandum, ut trahat imperum sangvinis ad partes a cerebro remotissimas. In Phrenitide vero praestat illud capiti raso imponere, sed circumspecti Medici hic, si unquam alias, caute agunt, cum observarint vesicatoria copiosioria febrem saepe accendere &lingvam sicciorem reddere, atque inde, aegrum pejus adfici. Baglivius gravissimus Medicinae Auctor in egregia sua Dissertatione de usu &abusu vesicantium pulchre docet p. 592. §. II. in quibus morbis vesicatoria omnino exulare debent. Qui graviter vulnerati Capite fuerunt, cum vomitu, defectu sensuum aliisque gravibus laesi cerebri symptomatibus, dum illis applicabantur vesicantia, nonnulli paulo post vehementissimis convulsionibus corripiebantur. Alii sudoribus frigidis, quibus superveniebat mors, paucis interjectis horis aut diebus, laborabant; alii sequenti nocte moriebantur. Qui lue venerea semel laborarunt; ab adhibitis vesicantibus summopere laeduntur, in quocunque demum morbo adhibeantur; unde nonnisi in maximis sangvinis coagulationibus &morbis soporosis in talibus aegris praescribantur, haud tamen sine debita prudentia. In febribus ardentibus &continuis, in quibus adest magna sangvinis agitatio &impetus. In tempestate anni calida &sicca, atque in ardentioribus pariter temperamentis, regionibus, victus generibus, aetate juvenili &c. In affectibus nervosis cum febre ad ardentem inclinänte. In affectibus, comatosis febrium, quae accedunt ad ardentes. In Morbis pectoris spasmodicis, inflammatoriis, &a salino acri constitutione sangvinis productis, in omnibus, inquit; hisce casibus in pejus cessisse vesicantia, pluries observavimus. Commendat quoque vesicatoria Baglivius in affectibus impetuosis &quidem modo derivandi; Tom. VI. modo revellendi animum. Hujus generis sunt, Dolorifici, Chronici: in Capitis affectibus praecipue Hemicranicis, Ophthalmicis &Odontalgicis &tandem in Arthriticis insultibus recentibus, praecipue quando congestio est seroso-acris; magis autem sangvineis congestionibus Phlebotomiae seu evacuationes sinceri sangvinis utiliores sunt.