# Amoenitates academicae. Vol. 6 149

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, ACILULARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/149

Aqua sangvinem maxime diluit: humores mitigat: fundamentum quam saepissime jacit sanitati; unde quoque tot valetudinarii, aqua sola pro potu usi, vel unum alterumve hujus modiolum jejuni exhaurientes, sanitatem recuperarunt. Verum aqua ubique sui similis non est: inficitur qualitatibus terrarum, salium, mineralium, per quae colatur. Limpidissima e fontibus scatet; sed nec ea ubique purissima. Quae ex Anglia navibus exportatur, prius in doliis putrescit, quam in Americam pervenerit; quae vero, e fontibus Virginiae exhausta, in Angliam transportatur, mutationem, ex testimoniis navigantium, subit nullam. Aqua impura caussa saepe gravium est morborum, & plerique endemii originem debent suam aquae regionis. Aqua fontana, ut longo itinere per sabulum terramque colata, plerumque reliqvis est purior; quare multae quoque gentes illam, ut omnium maxime salubrem, eligunt, inque calamitatibus suis, tamquam panaceam, potant. Aqua haec fontana vel pura est, vel tincta: puris adnumerare licet nostros, ad latera & radices montium erumpentes, fontes. Plures illi in paludibus Lapponicis frigidi fontes, qui adeo ibi frequentes exstant, puram satis atque frigidam ferunt aquam, qualis fere illa, quam fovet fons noster, Loka dictus. Multi tamen apud exteros sunt fontes, qui inquinatam produnt aquam, e. gr. calce mixtam, vel quorum aqua calida est. Alii, apud nos adeo frequentes, minerali & vitriolico sunt imbuti. In hisce omnibus dignoscendis plura, eaque tuta, a Chemicis tradita sunt expertimenta, quae illis, quorum est hac de re agere, relinquantur. Nostra in patria fontes minerales, marte tincti, haud pauci conspiciuntur, quum ferrum heic majori, quam facile usquam, copia reperiatur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
