# Amoenitates academicae. Vol. 6 151

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, ACILULARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/151

Ad hosce debellandos morbos, ut interne corpus satis diluatur, multum aquae requiritur, quae ipsa non adeo facilis expellitur, nisi pellens quoddam accesserit; & hoc ipsum in aquae mineralis volatili latet, quod agit in nervos, eosque ad motum excitat; quo accedit quoque vis ipsa glis acida subigendi, quae a fibris laxis facillime generantur, & solida correborandi ipsisque tonum reddendi, ne viscidum facile renascatur, quod oritur ex fibra debili. Ex hisce omnibus sequitur ipsam Diaetam ita institui debere, ut ne repugnet medicamento, ejusque effectum tollat. Diaetetici praecepta dividunt sua secundum VI res non naturales: Aëra, Motum, Somnum, Ingesta, Excreta & Affectus, quas omnes hinc separatim considerare animus est. AER. Aër eo magis circa diaetam acidularem observandus est, quo illum nec mutare, neque ad arbitrium trahere possumus. Pro mutabilitate aëris mutatur quoque transpiratio insensibilis, adeo ut jam augeatur ipsa, jam minuatur, unde varii generis morbi suam trahant originem. Eligatur itaque, in usum aquarum mineralium, jucundissimum anni tempus, primaque aestas; quum aër jam siccus sit, nec nimis calidus; humidum enim attrahentes fibrae laxantur, ut aquam expellere minus valeant. Hinc, si pluvium frigidumve tunc temporis coelum inciderit, ad focum incensum corpus siccandum aedes calefaciendae sunt; immo, eo quoque in casu instructus sit hospes acidularum aptis vestibus. Evitetur frigus vespertinum & motus ad paludes aquasque stagnantes, quae nocivos semper exhalant vapores. Et quamvis aetate multa provectis, aeque ac maxime enervatis, in lecto liceat aquam potare, corpori tamen, sereno coelo per apricum spatiando, longe majus aquam eliminandi robur adquiritur; nisi aestus medio die ita increverit, ut corpus debilitet, quo in casu quaerenda est umbra, maxime inter Pineta nostra siccantia.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
