# Amoenitates academicae. Vol. 6 152

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, ACILULARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/152

MOTUS Motus, sub ipsa aquae mineralis exhaustione institutus, prae primis illa etiamnum in corpore manente (quod facile perspicitur ex urina potus aquosa; aqua enim effluxa, colorem citrinum recipit urina), summe necessarius est, ne, diu in corpore morando aqua, fibras sua copia emolliat atque debilitet. Quum fibrae moventur & musculi agunt, humores quoque fortius aguntur & prontiores fiunt excretiones; ergo quiete vel otio tempus antemeridianum consumere minime convenit. Optimus fit motus per ambulationem, cujus tamen moderatio est adhibenda, ne corpus ea nimium enervetur. Saltatio aliquanto est fortior, quare illam potius in horas pomeridianas differimus, quum aqua tunc maximam partem eliminata sit. Debilioribus lenis & aptus est motus, si equo gradario (Gängare) vel tolutario (Trasvare), vel etjam curru lente vehantur. Illis, qui morbis nervorum obnoxii non sunt, inservit in oscillo jactari. Omnis vero motus vehemens, e. gr. currere luctari, equo vehi concitatissimo &c. evitandus est, ne multa aqua distenta minima vasa rumpantur, & mortem subitam accelerent.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
