# Amoenitates academicae. Vol. 6 16

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, COROLLARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/16

9. Interim manifesto sequi videtur, quod rudimentum futuri foetus non sit in patre solo, neque in matre sola, sed quod Parens uterque suum conferat, illa ad medullarem, is vero ad corticalem substantiam. 10. A matre igitur sana validae oriuntur functiones animales, a sano patre fortiores vitales, quae observatio novam Diaeteticis lucem adfundet. Medullam simplicem simplex constituere animal, abrupta vel quocunque modo in partes absque vitae dispendio dissecta, accrescere & novum animal ita formare posse liquet. CII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
