Latin
REGNUM LAPIDEUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 19
Unproofread scanNot analysed yet
REGNUM LAPIDEUM. 1. Structura regni LAPIDEI, quod superficiem telluris nostrae constituit, omnium quidem primo occurrit; sed cum angusti, quibus circumscribor, limites dicendorum copiam non admittant, aliis, qui hanc sibi magis propriam fecere curam, lubens illud relinquo, &Tellurem tantummodo nostram tanquam insulam, Oceano circumfusam, Alpibus, Collibus, Campis, Vallibus, Paludibus &c; hinc inde cinctam, Humo, Arena, Argilla, Creta convestitam, inque Indias calidas, Polos frigidos, &his interjectas regiones Temperatas divisam spectabo. REGNUM VEGETABILE. 2. VEGETABILIA, in globo terraqueo speciebus sunt fere innumera: multa innotuerunt nobis, multa posteris tempus videtur reservasse. Quaelibet planta propagatur &provenit a sua matre, haec a sua, ab ipsis usque mundi primordiis, adeo ut singulae hae familiae non sint, nisi primae cujusque Plantae continuatio. Si vero cogitamus tot specierum millia, in una terra simul crescentia, patet, unam facile praevalete, &alteram supprimi &exstirpari posse, nisi instituto, finibus Creatoris conveniente, conservarentur. En in his quoque manifesta digiti divini specimina! Etenim multa vegetabilium millia, in diversis mundi plagis hospiria obtinuerunt, ut alia in Indiis, alia in Temperatis, alia in Alpibus &ad Polos crescant. Haec singula, quod ad suas stationes diversa sunt alia in mari, lacubus, paludibus, vallibus, campis, collibus, rupibus, umbris vigere possunt. Ex his porto in suo locata solo, alia sed pauca in Arena, alia in Argilla, in Humo &Calce denique alia crescunt: ut, si e. g. in Svecia 1300 sunt vegetabilia, ex his, dicto modo stationibus adsignatis, raro supra 50 aut 100 uno loco compareant, unde fit, ut unum non adeo alterum extrudere queat. Quaelibet ideoque planta laetius crescit vigetque in loco sibi destinato.