Latin
2
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 2
Unproofread scanNot analysed yet
prorsus admirandum curiosorum omnium oculos ita in se convertit, ut eos vix abstinere valeant; at vero in sacraria ejus penetrare paucissimis tantum permissum est. Qui multa experientia dignos se reddiderunt, in atrium intromittuntur; at res sanctissimae, cimeliorum instar, intimis adservantur penetralibus. Ego hac aetate tantillum expertus, eo pertingere non sum conatus; verum per fenestram subapertam, in cameram quandam, tamquam absconditam, introspiciens, ea, quae in medium jam adducturus sum, observavi. Et quamTom. VI. vis cuncta ex voto perspicere non licuerit, sperò tamen fore, ut ad eadem naturae admiranda adcuratius &clariori luce contemplanda, alii meis excitentur conatibus. GENERATIO animalium &vegetabilum primum est &maxime reconditum naturae Phaenomenon. Originem vitae, &fontes omnium viventium anxie omnes hucusque quaesiverunt Physici, adhuc vero reperire potuit nemo. Physiologi, qui recentiori hoc aevo tantam adepti sunt experientiam, tot instituerunt experimenta, tot cadavera dissecuerunt, &adhibita quasi lucerna, omnes corporum angulos ad minimas usque fibras pervestigarunt, difficillima ope Mechanices ac Physices solverunt problemata fateri tamen coguntur hanc rem subtiliorem esse atque abstrusiorem, quam ut explorari in hunc usque diem potuerit. Aliam igitur per Naturae campos ingressus sum viam, visurus, quo usque per hanc progredi liceat. §. III. Theoria Generationis in orbe litterato duplex est, veterum nempe Generatio aequivoca &recentiorum generatio univoca. AEQUIVOCAM admiserunt veteres, in minimis praesertim Animalculis, Insectis &Vermibus, existimantes diversis mixtionibus, putrefactionibus &fermentationibus produci posse Pulices, Culices, Vermiculos &infima certe Vegetabilia, ut sunt Musci &Fungi. Obtinuit haec Theoria usque dum minutissima hac animalcula &vegetabilia, attendendo ad eorum Mechanismum, generationem, mores, vitae genus, &cetera, adcuratius fuere examinata; tum enim ad conceptum de natura adeo crassum, exhorrescere quisque coepit, ut jam dudum nemo sit Naturae peritus &puriori judicio instructus, qui generationem aequivocam sine nausea audiat, &vulgus tantum ex traditionibus eam adhuc credit, donec propriis non videat oculis.