Latin
REGNUM LAPIDEUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 22
Unproofread scanNot analysed yet
5. Haec vegetabilia, primum &praecipue telluris veri sunt incolae. Singulae propria gaudent medulla propriaque vita. An sensu gaudeant, nec ne, dicere non ausim. Ipsis tamen suum Velle competere, ad nutrimenta &propagationem, videtur: sole laetantur placido, eriguntur rebus prosperis, reficiuntur pluvia &rore, frigore rigent, noctu veluti dormiunt aliamque induunt staturam, contabescunt fame; Nolle vero nullo exprimunt indicio, unde etiam commiseratione erga plantas non tangimur.