# Amoenitates academicae. Vol. 6 22

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, REGNUM LAPIDEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/22

5. Haec vegetabilia, primum & praecipue telluris veri sunt incolae. Singulae propria gaudent medulla propriaque vita. An sensu gaudeant, nec ne, dicere non ausim. Ipsis tamen suum Velle competere, ad nutrimenta & propagationem, videtur: sole laetantur placido, eriguntur rebus prosperis, reficiuntur pluvia & rore, frigore rigent, noctu veluti dormiunt aliamque induunt staturam, contabescunt fame; Nolle vero nullo exprimunt indicio, unde etiam commiseratione erga plantas non tangimur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
