# Amoenitates academicae. Vol. 6 28

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, REGNUM ANIMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/28

17. Sic plus, quam centena, immo millena, sunt instituta officia, ut omnium rerum servetur proportio, neque ulla res nimium adaugeatur. Omnia creata subordinationem agnoscunt, nec superiore carent. 18. PISCES in aquis partim Phytiphagi sunt, partim Carnivori. Illi vegetabilia aquatica, hi vero vermes & insecta in aquis obvia depascuntur. Ipsis vero ne cuncta instar praedae sint, pisces dantur praedones, qui plerosque aquarum minuunt incolas, eorumque adeo congregationes insectantur. Minores vero dissimili per aquas cursu, & optimis suis pinnis impetum probe cavent, nisi major fuerit frequentia, quae fugam reddat difficiliorem. Et qui minus foecunde propagantur spinis armati sunt, ut hostes facilius arceant. Cadavera piscium mortuorum in fundo jacentia, praeterquam quod ea investigant insecta nonnulla, ut cancri, eadam devorant Anguillae, perforant & consumunt Myxinae, ut heic quoque tam puritati, quam proportioni, prospiciatur. 19. AMPHIBIORUM minor quidem numerus, sed singulis tamen sua sunt munia. Ranae, quae lacunis paludibus cisternis innatant, superflua quaevis ut Lemnas & imprimis multiplices Culicum larvas absumunt. Serpentes & Lacertae, insecta sibi passim obvia devorant. Squali & Rajae cadavera in fundo maris depopulantur. 20. AVES, quarum tantus in orbe numerus est, sua quoque in Politia mundi praestant officia: 21.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
