Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 29
Unproofread scanNot analysed yet
Passeres numerosi insectis plurimum delectantur, cumque haec in arboribus maxima ex parte habitent, eo catervatim convolant; Si vero sufficiens illic non suppetit copia, aliunde victum quaerunt; Nonnulli ex his superflua vegetabilium semina, ubique sparsa, colligunt: Sic Sturnus Lumbricos, Hirundines Hemerobios, CaPari praecique Tibulas &primulgus Phalaenas. Culices, Motacillae Muscas, Asilos, Oestros, &aliae alia conquirunt. Cumque insecta plerumque sint annua, Aves hae hyeme aut occultantur latebris, aut in alias demigrant regiones. Quae vero seminibus simul vescuntur, apud nos qualemeunque habent victum, donec ver uberiorem subministraverit. 22. Gallinae cum Columbis superflua in terris Semina colligunt. Turdi Baccas praesertim abundantes investigant, &si nimiam adsumserint copiam, multae non digestae abeunt, atque pinguefactae seminantur. Alaudae, quae tot in agris grana colligunt, plurima quoque disseminant, ut nesciamus saepe, quomodo in hunc vel illum locum pervenerint semina; Et hae inprimis toti fere Europae, nostro aevo, persuaserunt, Avenam in Secale transmutari. 23. Tetraones, Pavones &c. pullos suos insectis alunt, unde etiam Tetraones ad terras nostras boreales turmatim commigrant, ubi Culices sunt copiosissimi, ut numerosam prolem tanto facilius sustentent, atque adeo ex aquis evolantem culicum gregem in usum convertant, ne frustra pereant. 24. Grallae, servitia ac negotia sua in paludibus &sentinis potissimum expediunt, ubi tot Ascarides, Lumbrici &insecta impuritati removendae dant operam; sed, harum ope avium; proportionem retinent.