# Amoenitates academicae. Vol. 6 3

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/3

Altera Generatio est, quae UNIVOCA dici solet, quam stabilivit primum Magnus Barvaeus, qui, explosa omni generatione aequivoca, omnia ex unico Ovö generari, & rudimenta futuri foetus in cicatricula, vel, ut jam appellatur, in puncto saliente ovi, tota contineri pronuntiavit. Et haec quidem res ad liquidum adeo est perducta, ut, praeter eos, qui sponte coecutiunt, nemini possit esse dubia. Haec vero generatio univoca duplicem Theoriam complectitur. Alii enim in puncto saliente ipsius ovi rudimenta futuri foetus inesse statuunt ante foecundationem, ut Harvaeus ipse docebat; genituram vero maris, nihil facere amplius, quam ut parvulum hoc germen excitetur primum atque animetur. Altera Hypothesis LEUVENHOEKII est, autoritate summi Boerhavii maxime nobilitata. Scilicet videbat Leuvenhoekius vermiculos seminales quam plurimos omni geniturae masculae prolificae, piscium instar innatare. Hinc ex his sexcentis fere vermiculis, qui sedes quaerendo ovum pervagentur, unum cicatriculam, in ovo cavam & vacuam, casu quopiam feliciori reperire, eamque intrare & implere, ibique metamorphosin subire, & carinam Malpighii, quae in ovo, per aliquot dies incubato oculis primum occurrit; constituere putabat. Quam indubium est, sine ovo nullam fieri generationem, tam certum quoque ovum sine genitura mascula, nunquam existere secundum. Cur vero haec tantopere sint necessaria, quomodo combinentur, & quantum quisque sexus contribuat, illud nondum constat, sed multorum votis quaeritur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
