# Amoenitates academicae. Vol. 6 30

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, REGNUM ANIMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/30

Cum autem, in terris calidioribus, per aestatem paludes exarescant, ad nos illo tempore migrant; sed quia hiberna glacies victum illis in terris nostris denegat, ad australiores terras redire coguntur. Nilo, qui Aegyptum inundaverat, recedente, plurima relicta sunt in solido Amphibia; tum igitur praesto sunt Ciconiae, quae serpentes aliaque amphibia superflua potissimum devorant. 25. Anseres in aquis Naturae sunt ministri: Anates, rostro suo aquam colunt & superfluos Culicum & Ranarum foetus, in cibum canvertunt. Mergi, Altae, Colymbi, Lari, Sternae Pisces capiunt, ubicunque nimiam eorum inveniunt frequentiam. Diomedeae, Pelecani, & Phaëthontes pelago sunt adsignatae, ut copiosas Triglas, prosecutas a Coryphenis, catervatim aquam supervolantes. conquirant. 26. Picarum negotium est, vermes atque insecta legendo terram purgare: Buceros, Corvus Corax cadaveribus vescuntur. Graculus, Crotophagus, Cuculus, & plures insectis; Certhia eorundem ovulis. Picus, arbores putrefactas, larvis insectorum inhians, contundendo, destructionem earum, ne tristi admodum spectaculo supersint, maturat. Tipulae, superfluis graminum radicibus exesis, stipites relinquunt, quibus herbae impediuntur ceterae, ne suis seminibus vacuum occupent locum; Cornices autem, quibus larvae Tipularum sunt in deliciis, stipites graminum effodere coguntur, quo ipso suum in Politia Naturae implent officium. Hae & plures, insecta (quae stercoribus animalium, & sordibus pinguioribus adhaerent) quaerentes ruspando fimum, ad plures dispergunt plantas, ne ei, quo ceciderit loco, nimia obsit copia. 27. Accipitres, in cadaveribus quidem escam sibi destinatam facillime inveniunt; sed, ubi haec non suppetunt, aves superfluae majori sane molestia sunt arripiendae: Lanii, Coleoptrorum numero minuendo plerumque dant operam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
