# Amoenitates academicae. Vol. 6 33

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, REGNUM ANIMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/33

Plerumque saltem aucta in uno loco multitudine, concordia rerumque copia minui, invidia atque in vicinos acerbitas invalescere videtur. Sic Bellum omnium in omnes! CAP. II. Ex allatis exemplis sequentes in Politia Naturae invenio leges. I. VEGETABILIA totidem esse documenta infinitae Creatoris sapientiae, & quidem perpetuo conservanda; ut vero conserventur, Generationem, Nutritionem & Proportionem esse necessaria. II. Ad haec vero omnia exsequenda, ANIMANTIA videntur instituta. III. GENERATIONI Plantarum animalia inserviunt, plantas tondendo & castigando, ne per nimiam sterilescant luxuriam. DISSEMINATIONEM Plantarum quoque animalia mirum in modum promovent: Lumbricus terram effodit, & Talpa ac Nasua lumbricos sectando magis: Erinaceus muscum eruit; Sus maximos in terra sulcos ducit. Aves & Pecora, multa semina illaesa, sed pinguefacta egerunt, quae hoc modo in locis remotissimis germinare possunt. Ut taTom. VI. ceam aves ferasque semina, quae victui supersunt, terrae committere solitas. IV. Ad SUSTENTATIONEM Plantarum, animalium stercora multum contribuunt. Herbas enim quotannis devoratas, majori ex parte reddunt, radicibus & seminibus continuandis ex praeparato, inservituras. V. PROPORTIO autem maximis mihi videtur naturae operibus annumeranda, atque animalium ministerio tribuenda, ne in tot vegetabilium millibus ulla penitus exstirpetur species.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
