# Amoenitates academicae. Vol. 6 37

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, REGNUM ANIMALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/37

Aër perpetuum servat motum; Aquis venti fluxus ac refluxus & flumina motum conciliant, & sic porro. Quae vivunt singula, victus quaerendi necessitate motum continuant; Boves & Cervi, ad motum & cursum oestris concitantur, pedesque illis semper motitare Conops calcitrans & irritans cogit. Equis praeter Oestros, Hippobosca, Musca pluvialis &c. motum commendant. XVII. CUSTODES quoque in politia dantur, a quibus animalia periculi imminentis admonentur. Ad latratum Canit Ferae se abscondunt aut fugiunt. Inter aves Charadrius spinosus, Lanius, Grus, Meleagris & plures indicant Accipitres adventantes venationi esse intentos. Nec possent Conchae majores a Sepia Loligine conservari nisi illis esset Cancer Pinnotheres custos. XVIII. Sic suam singula PROFESSIONEM, non sine emolumento & usu publico curant, nec ullum, contra rigidissimum Creatoris interdictum, in aliena involat negotia. Sic Ceramhyces arbores consumunt putridas, ne splendori orbis officiant. Formica acervum ex foliis acerosis comportando, plantarum suffocationem impediunt; Muscae, cadavera terendo mundum purgant. Silphae defodiendis cadaveribus, & Scarahaei stercoribus penetrandis, terram pinguedine saturant. Sus fodicando terram novis vegetabilibus praeparat. XIX. COPIA alimentorum operarios frequentes congregat, defectus necessariorum paucitatem infert. Corvus clamore suo socios ad negotia convocat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
