Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 38
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Cunctis animalibus inest VELLE multiplicationem speciei, &conservationem individui, quo libidine &fame exstimulantur. Adest quoque NOLLE interitum, ex doloris impulsu. Sic volendo sufficiens semper procuratur cuivis negotio laborantium numerus, &,demtis sordibus &superfluis, puritas theatri &specierum servatur aequilibrium; nolendo autem necessarii conservantur in quovis officio laboratores, XXI. Perlustratis, hoc modo, naturae institutis, deprehendimus: VEGETABILIA terrae primos, communissimos ac praecipuos esse incolas; his vero, tamquam ministros primi ordinis, Insecta &alia animalcula, esse praefecta, quibus sua praesunt animalia rapacia, quorum minor est numerus, &haec denique suis subesse moderatoribus paucioribus. Accipiter enim non insecta nedum plantas, curat. Motacilla minutissima sectatur insecta, sed plantas respuit; Insecta minutiora plantis aut quisquiliis vescuntur. Jam vero dicere non possumus, aves minores propter accipitres, aut plantas propter insecta esse productas, sed contra. Aeque ac in republica hominum Rustici non sunt propter Subpraetorem, neque ille ob praetorem, nec Praetor ob Praefectum provinciae, aut hic propter Principem. Totius enim regni incolas, ob Regem suum esse cretos, ablurdus foret, qui statueret; sed potius imperans ultimus est minister. Pari modo in republica naturae homo ultimus minister est, hicque imperans maxima castigat animalia, minimis vero manum vix admovet. Contra, quemadmodum in civitate humana, omnes ad principem extollendum, &quibusvis necessitatibus sublevandum, concurrunt: Sic tota natura ad hominis per orbem imperantis felicitatem singulis suis productis procurandam conspirat. Adeo ut, hoc respectu, omnia Hominum caussa sint creata, sed, sia maximis discesseris, ut plurimum mediate. Homo deinde tanquam telluris oculus &mens, ad stupendam Creatoris oeconomiam attendens, discit, se solum esse, qui DEUM in admirandis suis operibus venerari debeat. S. D. G. CIII. ESES MEDICLL, QUAS