Latin
4
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 4
Unproofread scanNot analysed yet
Vermiculos seminales Leuvenhoekii vivos esse vermes, in omni genitura prolifica maris praesentes, ad nostra tempora firmiter satis credidit orbis eruditus. N. D. PRAESES Lugeuni Batavorum 1737 commoratus, curiosorum quorundam amicorum &commilitonum utebatur consortio, quales erant J. Fr. Gronovius, Florae Virginicae Auctor, hodie Consul Leidensis; D. v. Svieten, hodie Lib. Baro &Archiater Imperatoris; Isaac. Lawson, piae memoriae Scotus, Med. exercitus Angliae; D. Lieberkühn p. m. Berolinensis; D. Kramer, Auctor libri artis Docimasticae; Joh. Bartsch p. m. Regiomonte-Borussus, Med. Surinamensis; &D. Abrah. Ens Pomerano-Petropolitanus. His igitur quodam die congregatis, ostendebat D. Lieberkühn praestantissima sua microscopia, quem rogabat N. D. Praeses, ut horum ope vermiculos seminales in cane observandos praeberet, quod statim impetravit; Contemplabatur illos adcurate, atque insectorum naturae gnarus, statim vermiculos hosce Leuvenhoekianos non esse corpora organis praedita &animata, atque adeo, neque insecta, neque vermes, sed particulas mutas, quarum motus a calore dependeret liquoris, rotundo ore exclamabat. Praesentes omnes attenti hos intuebantur, &oculis suis alii credere alii vix quidem videbantur. Conclusionem hujus rei in dissertatione de sponsaliis plantarum, anno 1746 pag. 24 edidit N. D.