# Amoenitates academicae. Vol. 6 4

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/4

Vermiculos seminales Leuvenhoekii vivos esse vermes, in omni genitura prolifica maris praesentes, ad nostra tempora firmiter satis credidit orbis eruditus. N. D. PRAESES Lugeuni Batavorum 1737 commoratus, curiosorum quorundam amicorum & commilitonum utebatur consortio, quales erant J. Fr. Gronovius, Florae Virginicae Auctor, hodie Consul Leidensis; D. v. Svieten, hodie Lib. Baro & Archiater Imperatoris; Isaac. Lawson, piae memoriae Scotus, Med. exercitus Angliae; D. Lieberkühn p. m. Berolinensis; D. Kramer, Auctor libri artis Docimasticae; Joh. Bartsch p. m. Regiomonte-Borussus, Med. Surinamensis; & D. Abrah. Ens Pomerano-Petropolitanus. His igitur quodam die congregatis, ostendebat D. Lieberkühn praestantissima sua microscopia, quem rogabat N. D. Praeses, ut horum ope vermiculos seminales in cane observandos praeberet, quod statim impetravit; Contemplabatur illos adcurate, atque insectorum naturae gnarus, statim vermiculos hosce Leuvenhoekianos non esse corpora organis praedita & animata, atque adeo, neque insecta, neque vermes, sed particulas mutas, quarum motus a calore dependeret liquoris, rotundo ore exclamabat. Praesentes omnes attenti hos intuebantur, & oculis suis alii credere alii vix quidem videbantur. Conclusionem hujus rei in dissertatione de sponsaliis plantarum, anno 1746 pag. 24 edidit N. D.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
