Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 41
Unproofread scanNot analysed yet
Fructificationes in multis plantis adeo conformes deprehenduntur, ut vix ovum ovo similius occurrat, exceptis accidentalibus, colore scilicet, magnitudine, similibusque; &hoc quidem, ubi planta exterior foliis &reliquis partibus externis ab altera diversissima crederetur. Cum itaque ex nuper observatis constet, plantas produci hybridas, &exteriori facie diversissimas, dum fecundata fuerit mater ab aliena planta; verosimile videtur, adeo similes fructificatione plantas, externa structura licet diversas, ab una eademque planta olim prognatas esse: sed utrum hae temporis filiae sint dicendae, an ab ipso Creatore in primordio mixtae sint, serus docebit dies. Interim has ipsas fructificationes adeo similes plantas vocarunt Botanici Species ejusdem generis, §. VII. Cum sic ab una eademque prognatae species sint, &vitam earum constituat medullaris substantia, quae modificat ipsam plantam; non mirum est, quod qualitatibus &virtute conveniant, uti hoc varii observarunt Botanici &Medici. §. VIII. Qualitates plantarum manifestantur inprimis Sapore &Odore; quas ut dignoscerent animalia, Deus instruxit ea olfactu &gustu, ne quidquam intraret clanculum corpora istorum, &noxam ipsis adferret. Sapida in fibras &humores corpotis agere evidentissimum est, &pulcherrime demonstratum theoria &observationibus Medicorum mechanicorum; uti etiam olida agere in systema nervosum, plurimis exemplis non dudum evictum est.