# Amoenitates academicae. Vol. 6 49

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, BELGICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/49

CULTURA effecit, ut vix ullus locus maneat incultus, exceptis tantum quibusdam arenariis siccissimis Dunis, Elymo arenario & Arundine arenaria (belm,) tantum luxuriantibus, sed in his Cuniculorum tanta reperitur copia, ut cum lucro elocentur: Ad dunas tamen plantationes variae plantarum officinalium sunt institutae, quae inde per totam fere Europam vendi solent: Nonnulla hinc inde Saliceta ad corbes plantata conspiciuntur, praeter Arbores ad ambulacra & juxta villas hortosque consitas: Gens pulcerrimis floribus prae reliquis delectatur, ideo praecipue juxta Harlemum plurima atque optima plantarum bulbosarum cultura floret, quae ibi in terra arenosa felicissime luxuriant, pen totam fere postmodum Europam vendenda; Studium ornatus cujuscunque in hoc populo effecit, ut ad suum fere quisque aedificium floribus conspicuum habet hortulum, opulentiores vero maximos & splendidissimos adonarunt Hortos, arboribus, ambulacris, angiportibus, piscinis, statuis, topiariis conspicuos &c. in quos plurimi rariorum plantarum exoticarum copiam introduxerunt, ut cum pretiosissimis hortis Academicis certent: Ex his memoriae jam occurtunt CASP. FAGELII, pensionarii ordinum Hollandiae hortus Leuwenhorstii, quem vel oculis usurpasse gloriabatur Tournefortius. SIMON. BEAUMONTII, Secretarii statuum Hollandiae, hortus Hagaecomitum a Kiggelario descriptus. HIERON. BEVERNINKII hortus Wardemondensis, ex quo Breynius in priori suo prodromo, rarissimas suas collegit plantas; ut GEORG. CLIFFORTII hortum Hartecampensem, vere regium, reticeam, in quo Nob. Dn. PRAESES per triennium occupatus, felicissime Botanicen reformavit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
