# Amoenitates academicae. Vol. 6 53

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, BELGICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/53

Ultrajectinum; duo tamen mihi sunt imprimis Auctores, quibus praecipue fuit scopus, ut exercitum Florae Belgicae instruerent, nempe Commelinus & Gorterus. COMMELINUS Job. Senator olim urbis Amstelodamensis & praesectus horti Botanici, cujus Catalogus plantarum indigenarum Hollandiae, Leydae 1709. duodecimo, plantas 776 continet, ordine alphabetico dispositas, cum Casp. Baubini inprimis & antiquiorum synonymis, locisque natalibus. GORTER David antea Professor Harderovicensis, hodie Archiater imperatricis Ruthenicae nobilissimus, cujus Flora Gelro-Zutphanica Harderov. 1745, octavo, plantas 604 continet, quibus addita Appendix. Harderov. 2757 octavo, plantis 80 adaucta, valde compendiose & distincte methodo Nob. Dn. Praesidis, secundum genuina genera & cum propriis differentiis, nominibus indigenis & locis natalibus adornata. Hos duos, ut Auctores & duces principes, sum secutus, nomina eorum in Trivialia reduxi, & pro synonymis numeros ipsorum plantis adjeci, quorum prior COMMELINI, posterior GORTERI Floram respicit; paucas ex horto Boerhaavii Lugduno Batavo, signo + apud illum notatas, non nullas ex horto Cliffortiano addidi, Cyperus fuscus

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
