# Amoenitates academicae. Vol. 6 63

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, MONADELPHIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/63

CV. ANTHRO POMORITIA, QUAE, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposuit CHRISTIANUS EMMANUEL HOPPIUS, Petropolitanus. Vpsaliae 1760. Septemb. 6. D. D. In magno hujus mundi Theatro, quod Lapidibus, Plantis, Animalibusque opertum est, quae ut diversissima sunt genere, ita numero infinita; ne unum quidem reperitur, quod ratione compositionis, multiplicationis, sustentationis, & ordinis, luculentissime non testetur Ens omnipotens & omniscium haec omnia mira arte fecisse, verum tamen nulli animali inter haec varia, pervium est, stupenda haec naturae miracula percipere & admirari, Hominem si exceperis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
