# Amoenitates academicae. Vol. 6 65

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, MONADELPHIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/65

Multis videri poterit, majorem esse differentiam Simiae & Hominis, quam diei & noctis; verum tamen hi, comparatione instituta inter summos Europae Heroës; & Hottentottos ad Caput bonae spei degentes, difficillime sibi persuadebunt, hos, eosdem habere natales, vel si virginem nobilem aulicam, maxime comtam & humanissimam, conferre vellent cum homine sylvestri & sibi relicto, vix augurari possent, hunc & illam ejusdem esse speciei. Rudes & qui educationem non sunt sortiti homines, magis, qua mores, distant ab illis, qui periti sunt actionum vitae, magis inquam, quam pyrus sylvestris asperis suis aculeis & fructu austero differt ab arbore, quae in horto circumfossa laeta viret. Sunt varii homines reperti & ingeniose descripti, qui omnem suam vitam in sylvis inter Bruta egerunt, quorum heic loci, primus nominandus est: I. Puer cum URSIS repertus in magno Ducatu Lithuaniae, anno reparatae salutis 1661. II. Puer LUPOS inter correptus anno 1544. in Hassia. III. Puer inter BOVES inventus in Bamberga, & a Camerario descriptus. IV. Puer inter OVES in Hibernia ex occasione comprehensus, cujus dedit descriptionem Tulpius. Ut scientes praetereamus puerum Hännoveranum A:o 1719. puerosque montis Pyrenaei anno 1719. & puellam Campanicam, caeterosque ejusmodi in multitudine occurrentes, qui omnes in eo convenere: 1:0 Quod loqui prorsus non potuerint. 220 Quod omnes fuerint hirsuti. 310 Quod manibus & pedibus innixi cucurrerint, arbores fine mora conscenderint, ad occurTom. VI. sum hominum attoniti facti fuerint, similiores bestiis & simiis, quam sibi ipsi; unde etjam factum est, ut discrimen naturale inter has & simiarum genus ponendum, aegre omnino obtineretur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
