Latin
MONADELPHIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 68
Unproofread scanNot analysed yet
Pediculos continuo venantur, sordes auferunt a corpore, Lusibus uti pueri continuo delectantur &saltibus praestantissimi funambulones, lepidi ubique gesticulatores, ad quos numquam satis ridetur. Natura sua sunt malevolae in malum omne proclives, furto admodum deditae, libidinosissimae, etjam uterum gerentes; injuriarum omnium admodum memores nec facile reconciliandae; protervae semper, sed simul timidi cacatores; stultitiarum etjam omnium imitatores; difficile cicurandae, amant &suos pullos tam mater, quam ipse pater, etjam post novum puerperium. Horrent a Crocodilis, Serpentibus, &quod mireris, a contagiosis febricitantibus. Longior sorem, si ritus &mores simiarum hic loci narrarem: pauca tantum loquar de nostris ut ita dicam propinquis, sive de illis ex genere simiarum, quae aeque ac nos rectae itant, duobusque stant pedibus, immo quoad physiognomiam &plantam manuum nobis simillimae sunt: quatuor harum esse nationes, ex historia earumdem mihi innotuit.