# Amoenitates academicae. Vol. 6 68

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, MONADELPHIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/68

Pediculos continuo venantur, sordes auferunt a corpore, Lusibus uti pueri continuo delectantur & saltibus praestantissimi funambulones, lepidi ubique gesticulatores, ad quos numquam satis ridetur. Natura sua sunt malevolae in malum omne proclives, furto admodum deditae, libidinosissimae, etjam uterum gerentes; injuriarum omnium admodum memores nec facile reconciliandae; protervae semper, sed simul timidi cacatores; stultitiarum etjam omnium imitatores; difficile cicurandae, amant & suos pullos tam mater, quam ipse pater, etjam post novum puerperium. Horrent a Crocodilis, Serpentibus, & quod mireris, a contagiosis febricitantibus. Longior sorem, si ritus & mores simiarum hic loci narrarem: pauca tantum loquar de nostris ut ita dicam propinquis, sive de illis ex genere simiarum, quae aeque ac nos rectae itant, duobusque stant pedibus, immo quoad physiognomiam & plantam manuum nobis simillimae sunt: quatuor harum esse nationes, ex historia earumdem mihi innotuit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
