# Amoenitates academicae. Vol. 6 69

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, I. PYGMAEUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/69

Nates illius non sunt calvae vel potius, non sunt ita comparatae, quemadmodum plurimarum simiarum; Caput illi rotundum, ut homini; Frons nuda, nec pilis obtecta; Nasus autem depressus, ad similitudinem Hottentotti; Crines e cervice, supra verticem, frontem versus, deflexi eunt, & ita inclinati pendent deorsum ante aures; Pili lacertorum inter cubitum & palmam, reflexi versus cubitum vergunt, ita ut utrinque occurrant in cubitu. Totus colore est ferrugineus non dissimilis lateri bene cocto; habitat in Africa, vivendi rationem, & qui ejus sint mores, prorsus ignoramus. Ex manibus illius posterioribus, sive pedibus, qui ad manus nostras similitudine prope accedunt, apparet, illum magis convenire cum Simiis, quam nobiscum. *) II. SATYRUS. SIMIA ecaudata subtus nuda abdomine gibboso. Satyrus est quoque incola Africae, in Europam ex Angola advectus: hujus duas habemus effigies: unam anus aetate confectae, quae viva delineata fuit apud Principem Arausionensem, Fridericum Henrici Filium; reperitur ea in Tulp. obs. Lib. 3. Cap. 56. descripta & delineata. Alteram puellae, elaboratam a Scotin, Londini 1738, quo *) Sibi persuasum vult Clarissimus D. Edwardus Pygmaeum eandem esse speciem cum Satyro, quamvis pili in illo testacei in hoc fusci; nos nihil quidquam de vivis non visis pronunciamus; cum vero & Tulpius & Scotinus in figuris suis conveniant, qui ipsi autoptae fuere, dubium esse nequit quin eandem speciem uterque proponat. Cum vero Pygmaeus Edwardi arctiori sit compage, & undique hirsutus, eundem distinctum dedimus, donet certiora innotescant. quo viva fuerat translata.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
