# Amoenitates academicae. Vol. 6 7

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/7

Altera vegetabilium pars constitutiva essentialis est substantia CORTICALIS, quae nutrimenta attrahit, succum deducit, & medullam, quae aliunde sustentari nequit, alit ac protegit. Hinc etjam fit, ut Arbor ad peripheriam circulariter decorticata supra ejusmodi annulum emoriatur, cum succus ex defectu substantiae corticis impeditus ulterius medullae nutrimenta non suppeditet; cum igitur ad plantam biennem adtendimus, qualis est Rapa, Daucus, Pastinaca, Beta, &c. videmus radicem ejus primo anno copiosissima medulla farctam, sed ubi insequente anno caulem & flores producit, medullam per caulem extrahi & in semina fructificationum effundi observamus, ut maxima tandem Rapae radix vacua & prorsus cava remaneat absque omni medulla, manifesto sane indicio, quod medulla ex parte feminae semina constituat. Idem obtinet etjam in Culmis gramineis & tubulosis, licet medulla sistulosa & interiori parti culmorum quasi adglutinata sit. Antherae partes plantarum masculae, quae pollen filamentis suis insidentes producunt, ex substantia corticali originem habent, quod in Asaro perquam evidens est. Corticis munus est librum deponere; liber in substantiam ligneam abit, unde oriuntur stamina; ubi vero substantia haec extima, in librum reducitur & remollescit, stamina in petala floris pleni permutantur. Substantia igitur medullaris dat semina, corticalis vero, cujus proles liber ac lignum est, pollinifera stamina mascula subministrat. Non sufficit, ut substantia medullaris ad nova semina protrudatur; nam se ipsam sustentare non potest.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
