# Amoenitates academicae. Vol. 6 70

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, I. PYGMAEUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/70

Haec in eo distincta est ab illa, quod breves habeat capillos in capite & dorso; verum facies, frons, aures, pectus, abdomen, brachia & crura, sunt pene nuda, nec capillis obducta. Praecipue cognoscitur magnitudine abdominis, quod tumidum gerit, virginem licet agat; estque adeo maxime in eo diversa a nostri generis puellis junceis. Et quia haec habet manus loco pedum posteriorum, non vellem cum illa aliquam jungere propinquitatem. Aequat nos magnitudine, vel quinque est pedes longa, musculosa & torosa, ita ut cum viro valido luctari audeat, vimque inferre generi nostro non dubitet, adeo ut nullae feminae sustineant solae intrare silvas, quas incolunt hi Simii mares. Sunt insuper elegantes & mundi, inceduntque erecti. Prehendebat haec Tulpiana vas potorium una manu, sustulit operculum ultera, dimidiumque eduxit, os suum palma abstergens; cum cubitum iret, caput pulvinari superinjecit, stragulo humeros cooperuit suos, & ad modum honestae matronae, tuta quievit. Praeterea nihil mihi cum illa negotii.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
