Latin
TROGLODYTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 73
Unproofread scanNot analysed yet
Puero novenni hi multo majores non sunt; qua colorem candidi, nec a sole tosti, quia nocturni semper oberrant; incedunt erecto corpore, aeque ac nos: pili capitis eorum breves, &natura cincinnati, non aliter ac Mauri, fimul autem sunt albi; oculi illorum orbiculati: pupilla &iride aurea, quod peculiarem in illis meretur observationem. Palpebrae antice incumbunt, unde visus illorum obliquus &lateralis; sub palpebra autem superiori habent membranam nictitantem, quemadmodum ursi, noctuae &alia animalia noctu vagari solita, quae proprietas illos, ut praecipua nota, a nobis distinguit. D. D. Praeses conveniebat quendam in Belgio, revertentem ex India Orientali, qui asserebat, se illos coram intuitum fuisse in Java, cujus descriptio, quam dedit illorum, concordabat ex asse cum itinerariis; praeterea dixit hic, plicam cutis ex inferiore parte ventris pendentem operuisse pudenda feminae: qua in re dissimiles non sunt ab Hottentottis, qui Caffariam incolunt, idem retulit, illos habuisse dentes omnes approximatos, neque laniarios distinctos &spatio separatos a reliquis dentibus. Nuperrime autem D. Brad ex itinere suo septenni Indico redux, certissime asseverabat, harum brachia longiora esse quam in nostra gente, &manuum digiti demissi ipsa ge*) Bontius jav. 84. de hac specie: vidi ego aliquot utriusque sexus erecte incedentes, imprimis feminam (cujus figuram exhibet) tanta verecundia ab ignotis sibi hominibus occulentem, tum quoque faciem manibus tegentem ubertimque lacrymantem, gemitus cientem &caeteros humanos actus exprimentem, ut nibil ei humani deesse diceres praeter loquelam. Loqui autem eos easque posse, sed non velle, ne ad labores cogerentur, ajunt Javani.