Latin
TROGLODYTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 76
Unproofread scanNot analysed yet
Quod me attinet, dubius adhuc sum, qua nora characteristica Troglodytae distinguantur ab Homine, secundum principia historiae naturalis; adeo enim propinqua sunt haec inter Hominis &Simiae genera quoad structuram corporis nudiusculi: faciem, aures, os, dentes, manus, mammas; nec non cibos, imitationes, gesticulationes, imprimis in iis speciebus, quae erectae incedunt &proprie Anthropomorpha dicuntur, ut notae difficillimae reperiantur pro genere sufficientes. Novi equidem, quod Simiae cauda instruantur, etiam quae ecaudatae dicuntur uti Sylvanus, cui cauda brevissima adest, quamvis non manifesta; at vero neque cauda ullibi characterem generis praestabit. Quidquid sit, nullum genus Brutorum adeo prope Homini accedit, quam Simiae &imprimis Anthropomorpha, in quibus non modo miramur simillimam nobis staturam, sed &mores simillimos, dum hae natos plus quam paterno fovent affectu, eos ulnis gerunt, in sinu fovent, curant, defendunt, non modo Mater, sed &ipse Pater. Simia quam similis turpissima bestia nobis.