# Amoenitates academicae. Vol. 6 76

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, TROGLODYTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/76

Quod me attinet, dubius adhuc sum, qua nora characteristica Troglodytae distinguantur ab Homine, secundum principia historiae naturalis; adeo enim propinqua sunt haec inter Hominis & Simiae genera quoad structuram corporis nudiusculi: faciem, aures, os, dentes, manus, mammas; nec non cibos, imitationes, gesticulationes, imprimis in iis speciebus, quae erectae incedunt & proprie Anthropomorpha dicuntur, ut notae difficillimae reperiantur pro genere sufficientes. Novi equidem, quod Simiae cauda instruantur, etiam quae ecaudatae dicuntur uti Sylvanus, cui cauda brevissima adest, quamvis non manifesta; at vero neque cauda ullibi characterem generis praestabit. Quidquid sit, nullum genus Brutorum adeo prope Homini accedit, quam Simiae & imprimis Anthropomorpha, in quibus non modo miramur simillimam nobis staturam, sed & mores simillimos, dum hae natos plus quam paterno fovent affectu, eos ulnis gerunt, in sinu fovent, curant, defendunt, non modo Mater, sed & ipse Pater. Simia quam similis turpissima bestia nobis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
