Latin
ENNIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 78
Unproofread scanNot analysed yet
Plantae hujus terrae, nescio, quam ob caussam, difficulter admodum per transmissa semina in nostris propagantur hortis botanicis; unde factum est, ut tam raro conspiciantur, nisi in hortis Hollandicis, seu in illa natione, quae Capitis bonae spei domina, vivas inde plantas transportandi pollet potestate, aliis non facile concedenda. In hortis vero Europaeis cultae tempore Brumali, intra hybernacula, quam maxime florent, atque ideo fructum ad maturitatem non perducunt, sicque non adeo facile ex Hollandia in ceteras Europae regiones disperguntur. Atque haec est ratio, cur plantae Capenses diutissime fuerint obscurae Botanicis, utpote qui ex arefactis speciminibus, eas non nisi aegre ad genera reducere potueruut, quibus tamen scientia nostro aevo feliciter est superstructa Botanica. COLLECTA quidem haec sunt vegerabilia ab Heurnio, Hermanno, Oldenlando, Alex Brownio, Hartogio, ut alios taceam, quorum tamen descriptiones non prodierunt, praeter eorum, qvae Hollandorum illata hortis indigenae illustraverunt Botanici. Habuit sane magnam horum copiam maximus Sherbard, eamque laboriosissimo obtulit Rajo, tertio Historiae ejus plantarum tomo describendam, sed quia ad certa &stabilita genera nondum adsurrexerat haec scientia, solidi quidquam vix inde colligitur, iconibus praesertim non adjectis; FIGURAS autem vegetabilium Capensium vix habemus praeter eas, quae Breynio, Hermanno, Petiverio, Commelino, Volkamero, Dillenio, &Burmanno debemus. Ceterum plantae capenses huc usque Botanicis dilucide cognitae in Flora Capensi ad 520 circiter species distinctas nuper sunt expositae: sed 200 species adhuc forte facili colligi possent negotio, si quis ad hanc terram daretur aditus.