# Amoenitates academicae. Vol. 6 8

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/8

Accedere igitur debet substantia corticalis, a patre sustentationi ejus destinata, & haec suam, aeque ac illa, agnoscere debet originem, atque, adeo ex Polline staminum exoriunda, quae igitur in vegetabilibus, ubi generant, dant medullae pistilli substantiam corticalem; Haec omnia sana ratio nobis ostendit; Sed quum omnis veritas Naturae observationibus & experimentis demonstrari debet, de his in sequentibus erimus solliciti. Facit arctior illa, quae sub naturae, saltum penitus excludentis, imperio, inter vegetabilia & animalia intercedit cognatio, ut Naturae catenam sequentes non facile confundamur. Demonstrarunt Botanici Sexum plantarum; ostenderunt earum genitalia & Generationes; nec non florescentes herbas, eo ipso, more insectorum suas subire metamorphoses. Nuper etjam ostensum est, dari Animalia composita, & quemlibet plantae ramum per se novam esse plantam, perinde ac ramus in animali composito. Atque existere animalia composita non magis est mirandum, quam quod abeant in ramos vegetabilia; quia medulla, in infinitum multiplicabilis, non est nisi continuatio ejus, quae a primordiis rerum coepit, & quae adhuc eadem vita se multiplicare ac dilatare pergit; modossimul substantia corticalis medullarem involvere & nutrimenta eidem praestare non definit. Mirandum potius foret, existere posse Animalia simplicia, quae non sunt alia, nisi quorum interior substantia medullaris intra duriorem quandam crustam osseam tegitur, coarctatur & conservatur; & quamdiu vertebrae dorsales in his animalibus per cartilagines crescere possunt, tamdiu quoque ipsum crescit animal; ossibus vere perfecte induratis, incrementum cessat. Insecta vero, quae statim a metamorphosi valde obdurescunt, crescere simul desinunt, & insecta aquatica seu aptera, quae quotidie & quotannis accrescunt, osseam quoque crustulam quovis anno commutare necesse habent cum capaciori. §. XII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
