Latin
ENNIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 80
Unproofread scanNot analysed yet
VARIETATIBUS plantae Capenses prae ceteris in solo natali ita superbiunt, ut omnem in illis examinandis adhibere attentionem solertissimus etiam debeat Botanicus, ne in errorem incidat, Ut plures taceam, nominare sufficiat Othonnam bulbosam, quae ordinarie caulem habet herbaceum &folia ovata integerrima, sed eadem heic reperitur (β) foliis lanceolatis integerrimis, (y) foliis lanceolatis dentatis, (d) foliis lanceolatis angustissimis (e) foliis sublanceolatis tridentatis (ζ) foliis radicalibus pinnatis; (n) fruticosa &ramosa foliis alternis lanceolatis dentatis; δ) fruticosa &ramosa apicibus ramorum foliis lanceolatis subsessilibus. Qvin etiam Genera copiosa, huic terrae propria, suis saepe speciebus tam arcte inter se coëunt, ut oculatissimo etiam, ne erret, omni perspicacia sit opus, ut in Leucadendris, Ericis, Gnaphaliis, Mesembryanthemis, Geraniis, Aspalathis &quae sunt plures. Praeterea haec regio, quae plures habet species plantarum flore composito, in illis etjam, maxime quae flore sunt radiato, hoc habet peculiare ¬abile, quod RADIUS in plerisque subtus sit fusco-caeruleus ut in Calendulis, Arctotidibus, Osteospermis, Gortheriis, Arnicis &c quod heic aeque est frequens, ac folia Triplinervia plantarum compositarum Americae septentrionalis, quae res facem praeferet posteris ortum specierum investigaturis. Quamvis vero plantae Africanae ab aliis omnibus tantopere abhorreant, EUROPEAS tamen magno numero tam indigenas, quam hortenses his intermixtas, in collectionibus plantarum capensium vidi, quad illis certe minus videtur mirum, qui perpendunt temperatum hoc clima, Indica pariter ac Europea, facile admittere vegetabilia; unde factum est, ut plurima postericri hoc aevo jus quasi civitatis ad C. B. S obtinuerint, antea extranea, dum scilicet variae plantae culinares &coronariae heic fuere consitae vel etiam alio modo cum plantis Europaeis allatae, ut: