Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 102
Unproofread scanNot analysed yet
Studiosus gothoburgensis omnia sanus, ante aliquot abhinc annos, Upsaliae hectico cuidam in contubernium successit, qui &ipse intra anni decursum hectica exspiravit. §. VIII. Sed ad morbos contagiosos, ut revertamur, urget quidem vulgus hominum, si Acari ejusmodi in morbis contagiosis ac exanthematicis adfuerint, necesse esse, ut vel a mortalium aliquo conspicerentur. At numne Micographi in aceto &glutine ingentem vim vermium detegunt, angves in formam effictos, qui omnium consensu viva sunt animalcula, licet ob exilitatem summam nudo oculo videri nequeant? conf. de his Backeri micogr. II. cap. III. §. I. Needham. micogr. 1747. p. 99. Hos ejusmodi in aceto &glutine conspicere nonnisi armati oculi est, sed utcumque armatus frustra tamen eos sanguinea in massa deteget, utpote non pellucida, sed opaca. Atque eos in glutine obvenientes, quod attinet, memoratu dignum est, gluten ejusmodi, vel per dimidium anni exsiccatum, aqua rursus dum diluatur, reviviscere animalcula, perinde ac Hydrae Polypi vulgo dictae, quae, exsiccatis fossis emoriuntur velut Lichenes, adfluentibus vero aquis autumnalibus spiritus resumunt. Vermes vero istos angviliformes dum miramur, ejus quidem subtilitatis, ut inermem quemvis oculorum aciem fugiant, quotusquisque mortalium tantae est vesaniae, ut in iis tamen omnino subsistendum certus credat naturae ad parva declivi. Numne dentur animalcula his minora? quis negaverit? aut quis definiet ubi gradatim procedens mira illa naturae ad maxima &ad minima infinito propemodum ordine scala incipiat aut desinat?