# Amoenitates academicae. Vol. 7 103

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/103

In regno saltim vegetabili contagionis ejusmodi satis luculentum offendimus analogon: novit nimirum ruricolarum vel infimus Ustilaginem, consvetam Hordei comitem, adeo esse contagiosam, ut granum alias integrum vel unico, sub trituratione, nigro ejusmodi infectum pulvisculo, si terrae committitur, non nisi ustilaginem ferat. Hic dum pulvis aqua miscetur, videre licet animalcula tantum non innumera subtilissima, quae sponte se moveant, prout clarissime hoc indicavit Illustr. Baro a Munchhausen; in libello qui Hausvater inscribitur p. 149. Sed haec in transcursu. Vermes & insecta veteribus una sub classi naturali comprehensa fuere, quae toto tamen coelo differunt, non minus ac aves & mammalia: exinde vero concluserunt, insectis quae officiunt, eadem & vermibus nocitura; quam vero nullo id fiat fundamento nemini non per se jam patet. Vermes varii generis humana corpora obsident, quorum in tuba intestinali tria communiter numerantur, sc. Taenia, Lumbricus & Ascaris. Quos praeter etiam animalia alia in stomachum subinde descendunt; namque, Angves, Ranas & Lacertas ut taceam, de quibus consuli possunt observationes Barthol. & aliorum, Nob. Dn. Praeses ibidem larvam animadvertit cujusdam Muscae, nec non D. D. & Adsess. Wahlbom Oniscos atque larvas Phalaenarum, de quibus videantur Acta R. Ac. Sc Holmens. 1752. p. 1. Caeterum vermis quidam est Gordii species, quem Venam medinensem nuncupant, utraque in India notissimus qui, setae equinae haud absimilis, universum saepe corpus sine graviori quodam doloris sensu permeat, atque nonnunquam mediante tuberculo caput suum cuti infigit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
